Fundar 406 Resultados para: Elá
facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile ejus et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia (Liber Exodus 25, 31)
in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulæque per singulos et lilia (Liber Exodus 25, 34)
facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso (Liber Exodus 25, 37)
omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi (Liber Exodus 25, 39)
facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt ut unum tabernaculum fiat (Liber Exodus 26, 6)
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis (Liber Exodus 26, 35)
et columnas viginti cum basibus totidem æneis quæ capita cum celaturis suis habebunt argentea (Liber Exodus 27, 10)
similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnæ viginti et bases æneæ ejusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea (Liber Exodus 27, 11)
opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israël inclusos auro atque circumdatos (Liber Exodus 28, 11)
habebuntque nomina filiorum Israël duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus (Liber Exodus 28, 21)
facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino (Liber Exodus 28, 36)
sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam (Liber Exodus 29, 26)