1. facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine

2. cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud ære

3. faciesque in usus ejus lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex ære fabricabis

4. craticulamque in modum retis æneam per cujus quattuor angulos erunt quattuor anuli ænei

5. quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

6. facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis æneis

7. et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum

8. non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

9. facies et atrium tabernaculi in cujus plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

10. et columnas viginti cum basibus totidem æneis quæ capita cum celaturis suis habebunt argentea

11. similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnæ viginti et bases æneæ ejusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

12. in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnæ decem basesque totidem

13. in ea quoque atrii latitudine quæ respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt

14. in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnæque tres et bases totidem

15. et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

16. in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

17. omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus æneis

18. in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases æneas

19. cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cærimonias tam paxillos ejus quam atrii ex ære facies

20. præcipe filiis Israël ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

21. in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii ejus ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël





“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina