1. sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos

2. panesque azymos et crustula absque fermento quæ conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies

3. et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes

4. et Aaron ac filios ejus adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua

5. indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo

6. et pones tiaram in capite ejus et lamminam sanctam super tiaram

7. et oleum unctionis fundes super caput ejus atque hoc ritu consecrabitur

8. filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo

9. Aaron scilicet et liberos ejus et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum

10. adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius

11. et mactabis eum in conspectu Domini juxta ostium tabernaculi testimonii

12. sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus

13. sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum jecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare

14. carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit

15. unum quoque arietum sumes super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus

16. quem cum mactaveris tolles de sanguine ejus et fundes circa altare

17. ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina ejus ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius

18. et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei

19. tolles quoque arietem alterum super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus

20. quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextræ auriculæ Aaron et filiorum ejus et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum

21. cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes ejus filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus

22. tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quæ operit vitalia ac reticulum jecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum

23. tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini

24. ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus et sanctificabis eos elevans coram Domino

25. suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio ejus est

26. sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam

27. sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti

28. quo initiatus est Aaron et filii ejus cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino

29. vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii ejus post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum

30. septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario

31. arietem autem consecrationum tolles et coques carnes ejus in loco sancto

32. quibus vescetur Aaron et filii ejus panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent

33. ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt

34. quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt

35. omnia quæ præcepi tibi facies super Aaron et filiis ejus septem diebus consecrabis manus eorum

36. et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem

37. septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur

38. hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies jugiter

39. unum agnum mane et alterum vespere

40. decimam partem similæ conspersæ oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno

41. alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis et juxta ea quæ diximus in odorem suavitatis

42. sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te

43. ibique præcipiam filiis Israël et sanctificabitur altare in gloria mea

44. sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis ejus ut sacerdotio fungantur mihi

45. et habitabo in medio filiorum Israël eroque eis Deus

46. et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Ægypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum





“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina