Fundar 406 Resultados para: Elá
et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque hujuscemodi supellectilem (Liber Numeri 3, 31)
et operient rursum velamine janthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes (Liber Numeri 4, 6)
extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento janthinarum pellium et inducent vectes (Liber Numeri 4, 8)
sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt (Liber Numeri 4, 9)
ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio ejus utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium et inducent vectes (Liber Numeri 4, 14)
ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis operimentum aliud et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu fœderis tabernaculi (Liber Numeri 4, 25)
loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt (Liber Numeri 8, 2)
fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 8, 3)
hæc autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur juxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum (Liber Numeri 8, 4)
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israël (Liber Numeri 25, 13)
fueruntque filii Juda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum (Liber Numeri 26, 20)
egressi de Ressa venerunt in Ceelatha (Liber Numeri 33, 22)