Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. (Liber Genesis 37, 3)

  • Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)

  • Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)

  • Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum”. (Liber Genesis 37, 7)

  • Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)

  • Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me”. (Liber Genesis 37, 9)

  • Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram?”. (Liber Genesis 37, 10)

  • Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat. (Liber Genesis 37, 11)

  • Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, (Liber Genesis 37, 12)

  • dixit Israel ad Ioseph: “Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos”. Quo respondente: (Liber Genesis 37, 13)

  • “Praesto sum”, ait ei: “Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur”. Missus de valle Hebron venit in Sichem; (Liber Genesis 37, 14)

  • invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret. (Liber Genesis 37, 15)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina