Fundar 20258 Resultados para: Re
Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. (Liber Genesis 36, 24)
Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. (Liber Genesis 36, 31)
Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba. (Liber Genesis 36, 32)
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. (Liber Genesis 36, 33)
Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. (Liber Genesis 36, 34)
Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith. (Liber Genesis 36, 35)
Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. (Liber Genesis 36, 36)
Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium. (Liber Genesis 36, 37)
Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor. (Liber Genesis 36, 38)
Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. (Liber Genesis 36, 39)
Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus. (Liber Genesis 37, 1)
Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. (Liber Genesis 37, 2)