Apocalypsis Ioannis, 1
1. Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni,
2. qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit.
3. Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
4. Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt,
5. et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
6. et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
7. Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
8. Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
9. Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu.
10. Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
11. dicentis: “Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam”.
12. Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea
13. et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;
14. caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,
15. et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum,
16. et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
17. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
18. et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni.
19. Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec.
20. Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.