pronađen 20258 Rezultati za: Re
Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. (Liber Genesis 37, 3)
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)
Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum”. (Liber Genesis 37, 7)
Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me”. (Liber Genesis 37, 9)
Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram?”. (Liber Genesis 37, 10)
Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat. (Liber Genesis 37, 11)
Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, (Liber Genesis 37, 12)
dixit Israel ad Ioseph: “Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos”. Quo respondente: (Liber Genesis 37, 13)
“Praesto sum”, ait ei: “Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur”. Missus de valle Hebron venit in Sichem; (Liber Genesis 37, 14)
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret. (Liber Genesis 37, 15)