Epistula ad Hebraeos, 1
1. Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
2. in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
3. qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
4. tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
5. Cui enim dixit aliquando angelorum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te” et rursum: “Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium”?
6. Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “Et adorent eum omnes angeli Dei”.
7. Et ad angelos quidem dicit: “Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis”;
8. ad Filium autem: “Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui.
9. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis”
10. et: “Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
11. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent,
12. et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient”.
13. Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”?
14. Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?