Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “Puer non comparet, et ego quo ibo?”. (Liber Genesis 37, 30)

  • mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non?”. (Liber Genesis 37, 32)

  • Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore. (Liber Genesis 37, 34)

  • Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “Descendam ad filium meum lugens in infernum”. Et flevit super eo pater eius. (Liber Genesis 37, 35)

  • Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram. (Liber Genesis 38, 1)

  • Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam. (Liber Genesis 38, 2)

  • Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar. (Liber Genesis 38, 6)

  • Dixit ergo Iudas ad Onan: “Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo”. (Liber Genesis 38, 8)

  • Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur. (Liber Genesis 38, 9)

  • Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat. (Liber Genesis 38, 10)

  • Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: “Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus”. Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui. (Liber Genesis 38, 11)

  • Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam. (Liber Genesis 38, 12)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina