Fundar 20258 Resultados para: Re
Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban. (Liber Genesis 30, 40)
Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent. (Liber Genesis 30, 41)
ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. (Liber Genesis 30, 43)
Et dixit Dominus ad Iacob: “Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum”. (Liber Genesis 31, 3)
Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)
Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)
Si quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt. (Liber Genesis 31, 8)
Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos. (Liber Genesis 31, 10)
Dixitque angelus Dei ad me in somnis: "Iacob". Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)
Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31, 12)
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae"”. (Liber Genesis 31, 13)
Responderunt ei Rachel et Lia: “Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)