Fundar 20258 Resultados para: Re
Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum? (Liber Genesis 31, 15)
Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos. (Liber Genesis 31, 17)
Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)
Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui. (Liber Genesis 31, 19)
Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret. (Liber Genesis 31, 20)
Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad, (Liber Genesis 31, 21)
Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad. (Liber Genesis 31, 23)
Et dixit ad Iacob: “Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio? (Liber Genesis 31, 26)
Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis? (Liber Genesis 31, 27)
Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc (Liber Genesis 31, 28)
valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”. (Liber Genesis 31, 29)
Respondit Iacob: “Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me. (Liber Genesis 31, 31)