Fundar 20258 Resultados para: Re
Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)
Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. (Liber Genesis 29, 34)
Quarto concepit et peperit filium et ait: “Modo confitebor Domino”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere. (Liber Genesis 29, 35)
Cui iratus respondit Iacob: “Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris?”. (Liber Genesis 30, 2)
At illa: “Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios”. (Liber Genesis 30, 3)
ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium. (Liber Genesis 30, 5)
ait Rachel: “Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui”; vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)
Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem. (Liber Genesis 30, 9)
Dixitque Lia: “Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres”; propterea appellavit eum Aser. (Liber Genesis 30, 13)
Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: “Da mihi partem de mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 14)
Illa respondit: “Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?”. Ait Rachel: “Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 15)