Fundar 20258 Resultados para: Re
Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)
Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius. (Liber Genesis 30, 22)
Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam. (Liber Genesis 30, 25)
Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi”. (Liber Genesis 30, 26)
At ille respondit: “Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui. (Liber Genesis 30, 29)
Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae?”. (Liber Genesis 30, 30)
Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea. (Liber Genesis 30, 32)
Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent”. (Liber Genesis 30, 33)
Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban. (Liber Genesis 30, 36)
Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret. (Liber Genesis 30, 37)
Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)
Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa. (Liber Genesis 30, 39)