Mosaico decorativo

Löydetty 20258 Tulokset: Re

  • Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)

  • Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)

  • Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. (Liber Genesis 29, 34)

  • Quarto concepit et peperit filium et ait: “Modo confitebor Domino”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere. (Liber Genesis 29, 35)

  • Cui iratus respondit Iacob: “Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris?”. (Liber Genesis 30, 2)

  • At illa: “Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios”. (Liber Genesis 30, 3)

  • ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium. (Liber Genesis 30, 5)

  • ait Rachel: “Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui”; vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)

  • Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem. (Liber Genesis 30, 9)

  • Dixitque Lia: “Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres”; propterea appellavit eum Aser. (Liber Genesis 30, 13)

  • Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: “Da mihi partem de mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 14)

  • Illa respondit: “Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?”. Ait Rachel: “Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 15)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina