1. et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini

2. et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isajam filium Amos prophetam

3. et dixerunt ad eum hæc dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ dies hæc quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti

4. si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt

5. et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isajam

6. et dixit ad eos Isajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus ne timeas a facie verborum quæ audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me

7. ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua

8. reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum prœliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis

9. et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens

10. hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum

11. ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari

12. numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar

13. ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava

14. et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino

15. et oravit Ezechias ad Dominum dicens

16. Domine exercituum Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terræ tu fecisti cælum et terram

17. inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quæ misit ad blasphemandum Deum viventem

18. vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum

19. et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos

20. et nunc Domine Deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus

21. et misit Isajas filius Amos ad Ezechiam dicens hæc dicit Dominus Deus Israël pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum

22. hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem

23. cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israël

24. in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani et succidam excelsa cedrorum ejus electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis ejus saltum Carmeli ejus

25. ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum

26. numquid non audisti quæ olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum

27. habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut fænum agri et gramen pascuæ et herba tectorum quæ exaruit antequam maturesceret

28. habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me

29. cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti

30. tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quæ sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum

31. et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum

32. quia de Hierusalem exibunt reliquiæ et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud

33. propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non jaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu ejus aggerem

34. in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus

35. et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum

36. egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum

37. et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve

38. et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius ejus pro eo





“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina