Mosaico decorativo

1. respondens autem Dominus Job de turbine dixit

1. Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:

2. quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis

2. “Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis?

3. accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi

3. Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me.

4. ubi eras quando ponebam fundamenta terræ indica mihi si habes intellegentiam

4. Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam.

5. quis posuit mensuras ejus si nosti vel quis tetendit super eam lineam

5. Quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super eam lineam?

6. super quo bases illius solidatæ sunt aut quis dimisit lapidem angularem ejus

6. Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit lapidem angularem eius,

7. cum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes filii Dei

7. cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?

8. quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens

8. Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens,

9. cum ponerem nubem vestimentum ejus et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem

9. cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi fascia obvolverem?

10. circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia

10. Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia

11. et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

11. et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12. numquid post ortum tuum præcepisti diluculo et ostendisti auroræ locum suum

12. Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et assignasti aurorae locum suum,

13. et tenuisti concutiens extrema terræ et excussisti impios ex ea

13. et, cum extrema terrae teneres, excussi sunt impii ex ea?

14. restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum

14. Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum.

15. auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur

15. Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.

16. numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti

16. Numquid ingressus es scaturigines maris et in novissimis abyssi deambulasti?

17. numquid apertæ tibi sunt portæ mortis et ostia tenebrosa vidisti

17. Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?

18. numquid considerasti latitudines terræ indica mihi si nosti omnia

18. Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti omnia:

19. in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit

19. In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit;

20. ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus ejus

20. ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius?

21. sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras

21. Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus!

22. numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti

22. Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti,

23. quæ præparavi in tempus hostis in diem pugnæ et belli

23. quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli?

24. per quam viam spargitur lux dividitur æstus super terram

24. Per quam viam spargitur lux, diffunditur ventus urens super terram?

25. quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui

25. Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam fulmini tonanti,

26. ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur

26. ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,

27. ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes

27. ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas in terra arida?

28. quis est pluviæ pater vel quis genuit stillas roris

28. Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris?

29. de cujus utero egressa est glacies et gelu de cælo quis genuit

29. De cuius sinu egressa est glacies, et pruinam de caelo quis genuit?

30. in similitudinem lapidis aquæ durantur et superficies abyssi constringitur

30. In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.

31. numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare

31. Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere?

32. numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terræ consurgere facis

32. Numquid produces Coronam in tempore suo et Ursam cum filiis ducis tu?

33. numquid nosti ordinem cæli et pones rationem ejus in terra

33. Numquid nosti leges caeli et pones scripturam eius in terra?

34. numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te

34. Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?

35. numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus

35. Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: “Adsumus!”?

36. quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam

36. Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam?

37. quis enarravit cælorum rationem et concentum cæli quis dormire faciet

37. Quis recensebit nubes in sapientia, et utres caeli quis declinabit,

38. quando fundebatur pulvis in terram et glebæ conpingebantur

38. quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur?

39. numquid capies leænæ prædam et animam catulorum ejus implebis

39. Numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis,

40. quando cubant in antris et in specubus insidiantur

40. quando cubant in antris et in specubus insidiantur?

41. quis præparat corvo escam suam quando pulli ejus ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos

41. Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos?



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.