Liber Iob, 20
1. respondens autem Sophar Naamathites dixit
1. Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2. idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi et mens in diversa rapitur
2. “Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me.
3. doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiæ meæ respondebit mihi
3. Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
4. hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
4. Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo super terram,
5. quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritæ ad instar puncti
5. quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti?
6. si ascenderit usque ad cælum superbia ejus et caput ejus nubes tetigerit
6. si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit,
7. quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
7. quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”.
8. velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
8. Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
9. oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
9. Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
10. filii ejus adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
10. Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam.
11. ossa ejus implebuntur vitiis adulescentiæ ejus et cum eo in pulverem dormient
11. Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient.
12. cum enim dulce fuerit in ore ejus malum abscondet illud sub lingua sua
12. Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
13. parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
13. Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo.
14. panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
14. Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15. divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
15. Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
16. caput aspidum suget occidet eum lingua viperæ
16. Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae.
17. non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
17. Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri.
18. luet quæ fecit omnia nec tamen consumetur juxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
18. Restituet quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non laetabitur.
19. quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non ædificavit eam
19. Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam.
20. nec est satiatus venter ejus et cum habuerit quæ cupierat possidere non poterit
20. Nec est satiatus venter eius; et cum desideriis suis evadere non potuit.
21. non remansit de cibo ejus et propterea nihil permanebit de bonis ejus
21. Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
22. cum satiatus fuerit artabitur æstuabit et omnis dolor inruet in eum
22. Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum.
23. utinam impleatur venter ejus ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
23. Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum.
24. fugiet arma ferrea et inruet in arcum æreum
24. Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum.
25. eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
25. Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia.
26. omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
26. Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo.
27. revelabunt cæli iniquitatem ejus et terra consurget adversus eum
27. Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
28. apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
28. Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
29. hæc est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum ejus a Domino
29. Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino”.
