1. alleluja lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion

2. quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te

3. qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te

4. qui emittit eloquium suum terræ velociter currit sermo ejus

5. qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit

6. mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris ejus quis sustinebit

7. emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus ejus et fluent aquæ

8. qui adnuntiat verbum suum Jacob justitias et judicia sua Israël

9. non fecit taliter omni nationi et judicia sua non manifestavit eis





“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina