Actus Apostolorum, 27
1. ut autem judicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ
1. Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae.
2. ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiæ loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
2. Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;
3. sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Julius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
3. sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere.
4. et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
4. Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii;
5. et pelagus Ciliciæ et Pamphiliæ navigantes venimus Lystram quæ est Lyciæ
5. et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus Myram, quae est Lyciae.
6. et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
6. Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam.
7. et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretæ secundum Salmonem
7. Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem;
8. et vix juxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui juxta erat civitas Thalassa
8. et vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Lasaea.
9. multo autem tempore peracto et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præterisset consolabatur Paulus
9. Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus
10. dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
10. dicens eis: “Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio”.
11. centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quæ a Paulo dicebantur
11. Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur.
12. et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phœnice hiemare portum Cretæ respicientem ad africum et ad chorum
12. Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum.
13. adspirante autem austro æstimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
13. Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam.
14. non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
14. Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo;
15. cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
15. cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
16. insulam autem quandam decurrentes quæ vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
16. Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham,
17. qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
17. qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur.
18. valide autem nobis tempestate jactatis sequenti die jactum fecerunt
18. Valide autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt
19. et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt
19. et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt.
20. neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente jam ablata erat spes omnis salutis nostræ
20. Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae.
21. et cum multa jejunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et jacturam
21. Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam.
22. et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animæ erit ex vobis præterquam navis
22. Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim amissio animae erit ex vobis praeterquam navis;
23. adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cujus sum ego et cui deservio
23. astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio,
24. dicens ne timeas Paule Cæsari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
24. dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”.
25. propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
25. Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
26. in insulam autem quandam oportet nos devenire
26. In insulam autem quandam oportet nos incidere”.
27. sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem
27. Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
28. qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
28. Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separati et rursum submittentes invenerunt passus quindecim;
29. timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
29. timentes autem, ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri.
30. nautis vero quærentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
30. Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum demisissent scapham in mare sub obtentu, quasi a prora inciperent ancoras extendere,
31. dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
31. dixit Paulus centurioni et militibus: “Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis”.
32. tunc absciderunt milites funes scaphæ et passi sunt eam excidere
32. Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere.
33. et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes jejuni permanetis nihil accipientes
33. Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: “Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes;
34. propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
34. propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit”.
35. et cum hæc dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset cœpit manducare
35. Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare.
36. animæquiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
36. Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum.
37. eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex
37. Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.
38. et satiati cibo adleviabant navem jactantes triticum in mare
38. Et satiati cibo alleviabant navem iactantes triticum in mare.
39. cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
39. Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem.
40. et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes juncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum auræ tendebant ad litus
40. Et cum ancoras abstulissent, committebant mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum aurae tendebant ad litus.
41. et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
41. Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.
42. militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
42. Militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret;
43. centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri jussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
43. centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire
44. et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quæ de navi essent et sic factum est ut omnes animæ evaderent ad terram
44. et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram.
