Mosaico decorativo

1. Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Cæsarea

1. Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea;

2. adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum et rogabant eum

2. adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum, et rogabant eum

3. postulantes gratiam adversum eum ut juberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via

3. postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via.

4. Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea se autem maturius profecturum

4. Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius profecturum:

5. qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum

5. “Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum”.

6. demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Cæsaream et altera die sedit pro tribunali et jussit Paulum adduci

6. Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci.

7. qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Judæi multas et graves causas obicientes quas non poterant probare

7. Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare,

8. Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Judæorum neque in templum neque in Cæsarem quicquam peccavi

8. Paulo rationem reddente: “Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi”.

9. Festus autem volens Judæis gratiam præstare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his judicari apud me

9. Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: “Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me?”.

10. dixit autem Paulus ad tribunal Cæsaris sto ubi me oportet judicari Judæis non nocui sicut tu melius nosti

10. Dixit autem Paulus: “Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil nocui, sicut et tu melius nosti.

11. si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quæ hii accusant me nemo potest me illis donare Cæsarem appello

11. Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello!”.

12. tunc Festus cum consilio locutus respondit Cæsarem appellasti ad Cæsarem ibis

12. Tunc Festus cum consilio locutus respondit: “Caesarem appellasti; ad Caesarem ibis”.

13. et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum

13. Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt Caesaream et salutaverunt Festum.

14. et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus

14. Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: “Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,

15. de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum postulantes adversus illum damnationem

15. de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem;

16. ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina

16. ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat.

17. cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali jussi adduci virum

17. Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum;

18. de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum

18. de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis;

19. quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Jesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere

19. quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.

20. hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi judicari de istis

20. Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis.

21. Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem jussi servari eum donec mittam eum ad Cæsarem

21. Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem”.

22. Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum

22. Agrippa autem ad Festum: “Volebam et ipse hominem audire!”. “Cras, inquit, audies eum”.

23. altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et jubente Festo adductus est Paulus

23. Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus.

24. et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius

24. Et dicit Festus: “Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius.

25. ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum judicavi mittere

25. Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere.

26. de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam

26. De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam;

27. sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas ejus non significare

27. sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare”.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.