Mosaico decorativo

1. vir autem quidam erat in Cæsarea nomine Cornelius centurio cohortis quæ dicitur Italica

1. Vir autem quidam in Cae sarea nomine Cornelius, cen turio cohortis, quae dicitur Italica,

2. religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper

2. religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper,

3. vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei intrœuntem ad se et dicentem sibi Corneli

3. vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: “Corneli”.

4. at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuæ et elemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei

4. At ille intuens eum et timore correptus dixit: “Quid est, domine?”. Dixit autem illi: “Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

5. et nunc mitte viros in Joppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus

5. Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus;

6. hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cujus est domus juxta mare

6. hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare”.

7. et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant

7. Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant,

8. quibus cum narrasset omnia misit illos in Joppen

8. et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.

9. postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam

9. Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam.

10. et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus

10. Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus,

11. et videt cælum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo in terram

11. et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,

12. in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terræ et volatilia cæli

12. in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli.

13. et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca

13. Et facta est vox ad eum: “Surge, Petre, occide et manduca!”.

14. ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum

14. Ait autem Petrus: “Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum”.

15. et vox iterum secundo ad eum quæ Deus purificavit ne tu commune dixeris

15. Et vox iterum secundo ad eum: “Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris”.

16. hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in cælum

16. Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum.

17. et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad januam

17. Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam

18. et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium

18. et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.

19. Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quærunt te

19. Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “Ecce viri tres quaerunt te;

20. surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos

20. surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos”.

21. descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quæritis quæ causa est propter quam venistis

21. Descendens autem Petrus ad viros dixit: “Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis?”.

22. qui dixerunt Cornelius centurio vir justus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Judæorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te

22. Qui dixerunt: “Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te”.

23. introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum

23. Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.

24. altera autem die introivit Cæsaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis

24. Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.

25. et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit

25. Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.

26. Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum

26. Petrus vero levavit eum dicens: “Surge, et ego ipse homo sum”.

27. et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant

27. Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant;

28. dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro judæo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem

28. dixitque ad illos: “Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;

29. propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me

29. propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me”.

30. et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait

30. Et Cornelius ait: “A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida

31. Corneli exaudita est oratio tua et elemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei

31. et ait: “Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.

32. mitte ergo in Joppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare

32. Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”.

33. confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino

33. Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino”.

34. aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus

34. Aperiens autem Petrus os dixit: “In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,

35. sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam acceptus est illi

35. sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.

36. verbum misit filiis Israël adnuntians pacem per Jesum Christum hic est omnium Dominus

36. Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.

37. vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Johannes

37. Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:

38. Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo

38. Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

39. et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno

39. Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.

40. hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri

40. Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri

41. non omni populo sed testibus præordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis

41. non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;

42. et præcepit nobis prædicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum

42. et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.

43. huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum

43. Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum”.

44. adhuc loquente Petro verba hæc cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum

44. Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.

45. et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est

45. Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;

46. audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum

46. audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:

47. tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos

47. “Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?”.

48. et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus

48. Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.