Found 2423 Results for: Quia
quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)
adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quæ peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum (Liber Isaiae 51, 2)
adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et judicium meum in lucem populorum requiescet (Liber Isaiae 51, 4)
levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet (Liber Isaiae 51, 6)
consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriæ tuæ Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus (Liber Isaiae 52, 1)
quia hæc dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini (Liber Isaiae 52, 3)
quia hæc dicit Dominus Deus in Ægyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum (Liber Isaiae 52, 4)
propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum (Liber Isaiae 52, 6)
vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion (Liber Isaiae 52, 8)
gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem (Liber Isaiae 52, 9)
iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt (Liber Isaiae 52, 15)
oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum (Liber Isaiae 53, 7)