Found 2423 Results for: Quia
sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum (Liber Isaiae 47, 5)
scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua ærea (Liber Isaiae 48, 4)
neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia prævaricans prævaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te (Liber Isaiae 48, 8)
et dixit mihi servus meus es tu Israël quia in te gloriabor (Liber Isaiae 49, 3)
hæc dicit Dominus redemptor Israël Sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israël qui elegit te (Liber Isaiae 49, 7)
non esurient neque sitient et non percutiet eos æstus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos (Liber Isaiae 49, 10)
laudate cæli et exulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur (Liber Isaiae 49, 13)
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa (Liber Isaiae 49, 18)
quia deserta tua et solitudines tuæ et terra ruinæ tuæ nunc angusta erunt præ habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te (Liber Isaiae 49, 19)
et erunt reges nutricii tui et reginæ nutrices tuæ vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum (Liber Isaiae 49, 23)
quia hæc dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui judicaverunt te ego judicabo et filios tuos ego salvabo (Liber Isaiae 49, 25)
et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob (Liber Isaiae 49, 26)