Found 141 Results for: Habitatores

  • habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut fænum agri et gramen pascuæ et herba tectorum quæ exaruit antequam maturesceret (Liber Isaiae 37, 27)

  • qui sedet super gyrum terræ et habitatores ejus sunt quasi lucustæ qui extendit velut nihilum cælos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum (Liber Isaiae 40, 22)

  • cantate Domino canticum novum laus ejus ab extremis terræ qui descenditis in mare et plenitudo ejus insulæ et habitatores earum (Liber Isaiae 42, 10)

  • sublevetur desertum et civitates ejus in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petræ de vertice montium clamabunt (Liber Isaiae 42, 11)

  • levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet (Liber Isaiae 51, 6)

  • et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ (Liber Ieremiae 1, 14)

  • circumcidimini Domino et auferte præputia cordium vestrorum vir Juda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum (Liber Ieremiae 4, 4)

  • a Dan auditus est fremitus equorum ejus a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 8, 16)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terræ in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur (Liber Ieremiae 10, 18)

  • audite verba pacti hujus et loquimini ad viros Juda et habitatores Hierusalem (Liber Ieremiae 11, 2)

  • et ibunt civitates Juda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum (Liber Ieremiae 11, 12)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate (Liber Ieremiae 13, 13)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina