Found 141 Results for: Habitatores

  • qui et adquievit voluntati ejus ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores ejus Cyrenen Rasin autem interfecit (Liber II Regum 16, 9)

  • hæc dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores ejus omnia verba legis quæ legit rex Juda (Liber II Regum 22, 16)

  • et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus (Liber II Regum 22, 19)

  • hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in præsentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt (Liber I Paralipomenon 4, 41)

  • Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Ajalon hii fugaverunt habitatores Geth (Liber I Paralipomenon 8, 13)

  • abiit quoque David et omnis Israël in Hierusalem hæc est Jebus ubi erant Jebusei habitatores terræ (Liber I Paralipomenon 11, 4)

  • nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum (Liber II Paralipomenon 20, 7)

  • Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (Liber II Paralipomenon 20, 18)

  • cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuæ profectisque eis stans Josaphat in medio eorum dixit audite me Juda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis ejus et cuncta evenient prospera (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (Liber II Paralipomenon 20, 23)

  • reversusque est omnis vir Juda et habitatores Hierusalem et Josaphat ante eos in Hierusalem cum lætitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis (Liber II Paralipomenon 20, 27)

  • insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et prævaricari Judam (Liber II Paralipomenon 21, 11)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina