Found 141 Results for: Habitatores

  • idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego adduco super Judam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi (Liber Ieremiae 35, 17)

  • et visitabo contra eum et contra semen ejus et contra servos ejus iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Juda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt (Liber Ieremiae 36, 31)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum et eritis in jusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum (Liber Ieremiae 42, 18)

  • et visitabo habitatores terræ Ægypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste (Liber Ieremiae 44, 13)

  • Ægyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus ejus et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 46, 8)

  • hæc dicit Dominus ecce aquæ ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus clamabunt homines et ululabit omnis habitator terræ (Liber Ieremiae 47, 2)

  • relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis (Liber Ieremiae 48, 28)

  • fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis ejus (Liber Ieremiae 49, 8)

  • super terram dominantium ascende et super habitatores ejus visita dissipa et interfice quæ post eos sunt ait Dominus et fac juxta omnia quæ præcepi tibi (Liber Ieremiae 50, 21)

  • redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen ejus judicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 50, 34)

  • gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes ejus (Liber Ieremiae 50, 35)

  • hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem (Liber Ieremiae 51, 1)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina