Evangelium secundum Marcum, 7
1. et conveniunt ad eum Pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
1. Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;
2. et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
2. et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes
3. Pharisæi enim et omnes Judæi nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
3. — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;
4. et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quæ tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et æramentorum et lectorum
4. et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum —
5. et interrogant eum Pharisæi et scribæ quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
5. et interrogant eum pharisaei et scribae: “Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?”.
6. at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esajas de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
6. At ille dixit eis: “Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
7. in vanum autem me colunt docentes doctrinas præcepta hominum
7. in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”.
8. relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
8. Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum”.
9. et dicebat illis bene irritum facitis præceptum Dei ut traditionem vestram servetis
9. Et dicebat illis: “Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10. Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
10. Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”;
11. vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
11. vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”,
12. et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
12. ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
13. rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia hujusmodi multa facitis
13. rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis”.
14. et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
14. Et advocata iterum turba, dicebat illis: “Audite me, omnes, et intellegite:
15. nihil est extra hominem introjens in eum quod possit eum coinquinare sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem
15. Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem!”.
16. si quis habet aures audiendi audiat
16. Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
17. et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli ejus parabolam
17. []
18. et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introjens in hominem non potest eum communicare
18. Et ait illis: “Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare,
19. quia non introit in cor ejus sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
19. quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit?”, purgans omnes escas.
20. dicebat autem quoniam quæ de homine exeunt illa communicant hominem
20. Dicebat autem: “Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;
21. ab intus enim de corde hominum cogitationes malæ procedunt adulteria fornicationes homicidia
21. ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,
22. furta avaritiæ nequitiæ dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
22. adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:
23. omnia hæc mala ab intus procedunt et communicant hominem
23. omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem”.
24. et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
24. Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.
25. mulier enim statim ut audivit de eo cujus habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes ejus
25. Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.
26. erat autem mulier gentilis Syrophœnissa genere et rogabat eum ut dæmonium eiceret de filia ejus
26. Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius.
27. qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
27. Et dicebat illi: “Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”.
28. at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
28. At illa respondit et dicit ei: “Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum”.
29. et ait illi propter hunc sermonem vade exiit dæmonium de filia tua
29. Et ait illi: “Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua”.
30. et cum abisset domum suam invenit puellam jacentem supra lectum et dæmonium exisse
30. Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.
31. et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos
31. Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
32. et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
32. Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.
33. et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam ejus
33. Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius
34. et suspiciens in cælum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
34. et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “Effetha”, quod est: “Adaperire”.
35. et statim apertæ sunt aures ejus et solutum est vinculum linguæ ejus et loquebatur recte
35. Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.
36. et præcepit illis ne cui dicerent quanto autem eis præcipiebat tanto magis plus prædicabant
36. Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.
37. et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui
37. Et eo amplius admirabantur dicentes: “Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!”.
