Gefunden 601 Ergebnisse für: verbum Dei audi
hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judæi atque gentiles (Actus Apostolorum 19, 10)
ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur (Actus Apostolorum 19, 20)
audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra ejusmodi non enim fas est eum vivere (Actus Apostolorum 22, 22)
cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esajam prophetam ad patres nostros (Actus Apostolorum 28, 25)
non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israël hii sunt Israël (Epistula ad Romanos 9, 6)
promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarræ filius (Epistula ad Romanos 9, 9)
verbum enim consummans et brevians in æquitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Epistula ad Romanos 9, 28)
sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod prædicamus (Epistula ad Romanos 10, 8)
ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi (Epistula ad Romanos 10, 17)
verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (Epistula II ad Corinthios 2, 17)