Gefunden 1264 Ergebnisse für: tuo

  • tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona (Liber Genesis 15, 15)

  • in die illo pepigit Dominus cum Abram fœdus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten (Liber Genesis 15, 18)

  • daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in possessionem æternam eroque Deus eorum (Liber Genesis 17, 8)

  • dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac (Liber Genesis 19, 12)

  • Sarræ autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam (Liber Genesis 20, 16)

  • dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me (Liber Genesis 22, 12)

  • per memet ipsum juravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito (Liber Genesis 22, 16)

  • et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ quia obœdisti voci meæ (Liber Genesis 22, 18)

  • Dominus Deus cæli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ qui locutus est mihi et juravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 7)

  • igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo (Liber Genesis 24, 14)

  • qui respondens ait duæ gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et major minori serviet (Liber Genesis 25, 23)

  • et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo (Liber Genesis 26, 3)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina