Gefunden 252 Ergebnisse für: testamentum animo fide spem iustitiam
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur (Liber Ecclesiasticus 14, 4)
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim hujus mundi morte morietur (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
nam plurima opera illius sunt in absconsis opera justitiæ quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est (Liber Ecclesiasticus 16, 22)
testamentum æternum constituit cum illis et judicia sua ostendit illis (Liber Ecclesiasticus 17, 10)
et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo (Liber Ecclesiasticus 19, 16)
hæc omnia liber vitæ testamentum Altissimi et agnitio veritatis (Liber Ecclesiasticus 24, 32)
dilige proximum et coniungere fide cum illo (Liber Ecclesiasticus 27, 18)
verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum (Liber Ecclesiasticus 29, 11)
in omni opere crede ex fide animæ tuæ hæc est enim conservatio mandatorum (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum (Liber Ecclesiasticus 35, 10)
non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis (Liber Ecclesiasticus 37, 6)
a consiliario serva animam tuam prius scito quæ sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit (Liber Ecclesiasticus 37, 9)