Gefunden 1284 Ergebnisse für: sanctus terra

  • locutus est autem Deus quia erit semen ejus accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis (Actus Apostolorum 7, 6)

  • fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos (Actus Apostolorum 7, 29)

  • dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est (Actus Apostolorum 7, 33)

  • hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta (Actus Apostolorum 7, 36)

  • dicentes ad Aaron fac nobis deos qui præcedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Ægypti nescimus quid factum sit ei (Actus Apostolorum 7, 40)

  • cælum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum ædificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meæ est (Actus Apostolorum 7, 49)

  • cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)

  • in humilitate judicium ejus sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita ejus (Actus Apostolorum 8, 33)

  • surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum (Actus Apostolorum 9, 8)

  • adhuc loquente Petro verba hæc cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum (Actus Apostolorum 10, 44)

  • cum autem cœpissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio (Actus Apostolorum 11, 15)

  • ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos (Actus Apostolorum 13, 2)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina