Gefunden 253 Ergebnisse für: regnum Dei redemptionem
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud (Evangelium secundum Marcum 3, 24)
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo jaciat sementem in terram (Evangelium secundum Marcum 4, 26)
et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolæ conparabimus illud (Evangelium secundum Marcum 4, 30)
et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute (Evangelium secundum Marcum 8, 39)
quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
quos cum videret Jesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei (Evangelium secundum Marcum 10, 14)
amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud (Evangelium secundum Marcum 10, 15)
et circumspiciens Jesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt (Evangelium secundum Marcum 10, 23)
discipuli autem obstupescebant in verbis ejus at Jesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire (Evangelium secundum Marcum 10, 24)
facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei (Evangelium secundum Marcum 10, 25)
nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis (Evangelium secundum Marcum 10, 45)
benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis (Evangelium secundum Marcum 11, 10)