Gefunden 9879 Ergebnisse für: per

  • perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem (Liber Genesis 12, 9)

  • facta est autem fames in terra descenditque Abram in Ægyptum ut peregrinaretur ibi prævaluerat enim fames in terra (Liber Genesis 12, 10)

  • præcepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quæ habebat (Liber Genesis 12, 20)

  • reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai (Liber Genesis 13, 3)

  • nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter (Liber Genesis 13, 6)

  • ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram jeris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam (Liber Genesis 13, 9)

  • surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam (Liber Genesis 13, 17)

  • igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim (Liber Genesis 14, 5)

  • reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar (Liber Genesis 14, 7)

  • tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorræ et universa quæ ad cibum pertinent et abierunt (Liber Genesis 14, 11)

  • quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan (Liber Genesis 14, 14)

  • et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quæ est ad levam Damasci (Liber Genesis 14, 15)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina