Gefunden 9879 Ergebnisse für: per

  • rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei jam seni (Liber Genesis 21, 7)

  • cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quæ dixerit tibi Sarra audi vocem ejus quia in Isaac vocabitur tibi semen (Liber Genesis 21, 12)

  • aperuitque oculos ejus Deus quæ videns puteum aquæ abiit et implevit utrem deditque puero bibere (Liber Genesis 21, 19)

  • jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ sed juxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terræ in qua versatus es advena (Liber Genesis 21, 23)

  • tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo fœdus (Liber Genesis 21, 27)

  • ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (Liber Genesis 22, 2)

  • igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos juvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem præceperat ei Deus (Liber Genesis 22, 3)

  • dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos (Liber Genesis 22, 5)

  • tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul (Liber Genesis 22, 6)

  • dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter (Liber Genesis 22, 8)

  • veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo ædificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum (Liber Genesis 22, 9)

  • dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me (Liber Genesis 22, 12)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina