Gefunden 29 Ergebnisse für: omnino

  • et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël non oves non boves non asinos (Liber Iudicum 6, 4)

  • inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare (Liber Iudicum 14, 6)

  • pauper autem nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul de pane illius comedens et de calice ejus bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia (Liber II Samuelis 12, 3)

  • et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et juncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete (Liber I Regum 6, 18)

  • quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat (Liber Thobis 4, 15)

  • quæ noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim præceperat ut de hac re omnino reticeret (Liber Esther 2, 10)

  • quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac præmii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit (Liber Esther 6, 3)

  • decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse (Liber II Maccabaeorum 3, 12)

  • mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens (Liber Proverbiorum 9, 13)

  • cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum (Liber Ecclesiasticus 9, 12)

  • et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit. (Prophetia Danielis 3, 50)

  • ego autem dico vobis non jurare omnino neque per cælum quia thronus Dei est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina