Gefunden 393 Ergebnisse für: novum spiritus
legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem (Epistula ad Ephesios 2, 15)
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Epistula ad Ephesios 4, 3)
unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ (Epistula ad Ephesios 4, 4)
et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Epistula ad Ephesios 4, 24)
et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei (Epistula ad Ephesios 6, 17)
scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi (Epistula ad Philippenses 1, 19)
si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes (Epistula ad Philippenses 2, 1)
et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum (Epistula ad Colossenses 3, 10)
et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 12)
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis dæmoniorum (Epistula I ad Timotheum 4, 1)