Gefunden 218 Ergebnisse für: nihil

  • bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit (Liber Ecclesiastes 10, 11)

  • aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient eum (Canticum Canticorum 8, 7)

  • custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest et a detractione parcite linguæ quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam (Liber Sapientiae 1, 11)

  • et præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius (Liber Sapientiae 7, 8)

  • est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere (Liber Sapientiae 7, 22)

  • vapor est enim virtutis Dei et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit (Liber Sapientiae 7, 25)

  • et si justitiam quis diligit labores hujus magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus (Liber Sapientiae 8, 7)

  • diligis enim omnia quæ sunt et nihil odisti horum quæ fecisti nec enim odiens aliquid constituisti (Liber Sapientiae 11, 25)

  • nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et ærem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre (Liber Sapientiae 17, 9)

  • nihil enim est timor nisi præsumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum (Liber Sapientiae 17, 11)


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina