Gefunden 124 Ergebnisse für: multis

  • et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos (Liber I Maccabaeorum 11, 65)

  • alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes (Liber II Maccabaeorum 3, 26)

  • et is qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ingressus est ærarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute (Liber II Maccabaeorum 3, 28)

  • multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo jam auro exportato (Liber II Maccabaeorum 4, 39)

  • alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia (Liber II Maccabaeorum 5, 18)

  • cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo (Liber II Maccabaeorum 7, 26)

  • et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Judæos adflixerat (Liber II Maccabaeorum 8, 32)

  • et quidem satis juste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret (Liber II Maccabaeorum 9, 6)

  • ad hæc considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quæ subiecta sunt (Liber II Maccabaeorum 9, 25)

  • Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Joseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quæ amplius perurguebant pugnas conversus est (Liber II Maccabaeorum 10, 19)

  • Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua (Liber II Maccabaeorum 12, 12)

  • ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres quos morte ejus decipi eveniret (Liber II Maccabaeorum 12, 24)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina