Gefunden 45 Ergebnisse für: mitte

  • Judas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri (Liber Genesis 43, 8)

  • dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis (Liber Exodus 4, 6)

  • at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es (Liber Exodus 4, 13)

  • mitte ergo jam nunc et congrega jumenta tua et omnia quæ habes in agro homines enim et jumenta et universa quæ inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur (Liber Exodus 9, 19)

  • dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras (Liber Exodus 16, 33)

  • mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israël singulos de singulis tribubus ex principibus (Liber Numeri 13, 3)

  • dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desævit (Liber Numeri 16, 46)

  • dixitque Samuhel ad Isai numquid jam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit (Liber I Samuelis 16, 11)

  • misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis (Liber I Samuelis 16, 19)

  • omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque jam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est (Liber I Samuelis 20, 31)

  • misit autem David ad Joab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Joab Uriam ad David (Liber II Samuelis 11, 6)

  • verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel (Liber I Regum 18, 19)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina