Gefunden 114 Ergebnisse für: invicem
et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas (Evangelium secundum Marcum 12, 7)
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti (Evangelium secundum Marcum 16, 3)
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt (Evangelium secundum Lucam 4, 36)
ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Jesu (Evangelium secundum Lucam 6, 11)
similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis (Evangelium secundum Lucam 7, 32)
dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et obœdiunt ei (Evangelium secundum Lucam 8, 25)
multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cœpit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisæorum quæ est hypocrisis (Evangelium secundum Lucam 12, 1)
et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem (Evangelium secundum Lucam 23, 12)
et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant (Evangelium secundum Lucam 24, 14)