Gefunden 46 Ergebnisse für: feceruntque

  • feceruntque ita Moses et Aaron sicut præceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis ejus quæ versa est in sanguinem (Liber Exodus 7, 20)

  • feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 7, 22)

  • feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terræ et facti sunt scinifes in hominibus et in jumentis omnis pulvis terræ versus est in scinifes per totam terram Ægypti (Liber Exodus 8, 17)

  • feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in jumentis (Liber Exodus 8, 18)

  • feceruntque filii Israël sicut præceperat Moses et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam (Liber Exodus 12, 35)

  • et indurabo cor ejus ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu ejus scientque Ægyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita (Liber Exodus 14, 4)

  • feceruntque ita filii Israël et collegerunt alius plus alius minus (Liber Exodus 16, 17)

  • feceruntque ita ut præceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo (Liber Exodus 16, 24)

  • recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 8)

  • reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam (Liber Exodus 32, 31)

  • feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita (Liber Exodus 36, 8)

  • perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 31)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina