Gefunden 691 Ergebnisse für: eat
unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quæ Domini sunt quomodo placeat Deo (Epistula I ad Corinthios 7, 32)
qui autem cum uxore est sollicitus est quæ sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est (Epistula I ad Corinthios 7, 33)
et mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quæ autem nupta est cogitat quæ sunt mundi quomodo placeat viro (Epistula I ad Corinthios 7, 34)
porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem præbeat sine inpedimento Dominum observandi (Epistula I ad Corinthios 7, 35)
beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo (Epistula I ad Corinthios 7, 40)
si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (Epistula I ad Corinthios 8, 2)
itaque qui se existimat stare videat ne cadat (Epistula I ad Corinthios 10, 12)
nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum (Epistula I ad Corinthios 11, 6)
etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo (Epistula I ad Corinthios 14, 28)
quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat (Epistula I ad Corinthios 14, 30)