Gefunden 635 Ergebnisse für: domum

  • sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaja et venies tu in die illa et intrabis domum Josiæ filii Sofoniæ qui venerunt de Babylone (Prophetia Zachariae 6, 10)

  • et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini (Prophetia Zachariae 7, 2)

  • et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis (Prophetia Zachariae 9, 8)

  • super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Juda et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello (Prophetia Zachariae 10, 3)

  • et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos (Prophetia Zachariae 10, 6)

  • in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem ejus in amentiam et super domum Juda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in cæcitate (Prophetia Zachariae 12, 4)

  • et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiæ et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti (Prophetia Zachariae 12, 10)

  • et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)

  • omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)

  • et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)

  • et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra harenam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)

  • et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina ejus magna (Evangelium secundum Matthaeum 7, 27)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina