Gefunden 132 Ergebnisse für: dedi

  • et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo (Prophetia Ezechielis 16, 12)

  • et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo quæ dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis (Prophetia Ezechielis 16, 17)

  • et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 19)

  • eo quod non fueris recordata dierum adulescentiæ tuæ et provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi ait Dominus Deus et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis (Prophetia Ezechielis 16, 43)

  • et dedi eis præcepta mea et judicia mea ostendi eis quæ faciat homo et vivat in eis (Prophetia Ezechielis 20, 11)

  • insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos (Prophetia Ezechielis 20, 12)

  • ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle præcipuam terrarum omnium (Prophetia Ezechielis 20, 15)

  • ergo et ego dedi eis præcepta non bona et judicia in quibus non vivent (Prophetia Ezechielis 20, 25)

  • et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis (Prophetia Ezechielis 21, 11)

  • et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad cædem (Prophetia Ezechielis 21, 15)

  • in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quæ fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam ne operiretur (Prophetia Ezechielis 24, 8)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina