Gefunden 797 Ergebnisse für: contra

  • cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)

  • et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo ejus (Liber Exodus 14, 31)

  • et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus (Liber Exodus 15, 24)

  • et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Mosen et contra Aaron in solitudine (Liber Exodus 16, 2)

  • et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos (Liber Exodus 16, 7)

  • et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum (Liber Exodus 16, 8)

  • qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cœpit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses (Liber Exodus 16, 20)

  • qui jurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid jurgamini contra me cur temptatis Dominum (Liber Exodus 17, 2)

  • sitivit ergo populus ibi pro aquæ penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Ægypto ut occideres et nos et liberos nostros ac jumenta siti (Liber Exodus 17, 3)

  • venit autem Amalech et pugnabat contra Israël in Raphidim (Liber Exodus 17, 8)

  • dixitque Moses ad Josue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea (Liber Exodus 17, 9)

  • fecit Josue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis (Liber Exodus 17, 10)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina