Gefunden 198 Ergebnisse für: congregationesque tribus

  • quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini (Liber Iosue 18, 7)

  • hæc est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum (Liber Iosue 19, 16)

  • hæc est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum (Liber Iosue 19, 39)

  • hæc est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum (Liber Iosue 19, 48)

  • cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui (Liber Iosue 19, 49)

  • accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Josue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël (Liber Iosue 21, 1)

  • reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Iosue 22, 9)

  • quod cum audissent filii Israël et ad eos certi nuntii detulissent ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse altare in terra Chanaan super Jordanis tumulos contra filios Israël (Liber Iosue 22, 11)

  • qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos (Liber Iosue 22, 15)

  • responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse principibus legationis Israël (Liber Iosue 22, 21)

  • quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israël qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse libentissime susceperunt (Liber Iosue 22, 30)

  • congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sychem et vocavit majores natu ac principes et judices et magistros steteruntque in conspectu Domini (Liber Iosue 24, 1)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina