Gefunden 307 Ergebnisse für: civitatem

  • insuper et clamore magno lingua judaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem (Liber II Paralipomenon 32, 18)

  • post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portæ Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis (Liber II Paralipomenon 33, 14)

  • hii sunt autem filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Judam unusquisque in civitatem suam (Liber Esdrae 2, 1)

  • notum sit regi quia Judæi qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam ædificant extruentes muros ejus et parietes conponentes (Liber Esdrae 4, 12)

  • constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et judices ejus donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc (Liber Esdrae 10, 14)

  • et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei et ædificabo eam (Liber Nehemiae 2, 5)

  • isti filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Judæam unusquisque in civitatem suam (Liber Nehemiae 7, 6)

  • et Johel filius Zechri præpositus eorum et Juda filius Sennua super civitatem secundus (Liber Nehemiae 11, 9)

  • numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum (Liber Nehemiae 13, 18)

  • Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quæ est in superioribus Galileæ supra Naasson post viam quæ ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet (Liber Thobis 1, 1)

  • igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua (Liber Thobis 1, 11)

  • cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti (Liber Thobis 1, 16)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina