Gefunden 82 Ergebnisse für: carnem

  • lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo (Liber Leviticus 16, 24)

  • et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra (Liber Leviticus 16, 28)

  • et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus (Liber Leviticus 19, 28)

  • inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quæ sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua (Liber Leviticus 22, 6)

  • et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris (Liber Deuteronomii 12, 27)

  • etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam (Liber I Samuelis 2, 15)

  • itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam jejunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite (Liber I Regum 21, 27)

  • quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus (Liber II Regum 6, 30)

  • tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israël relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem præputii sui et adpositus est ad populum Israël et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem (Liber Iudith 14, 6)

  • alioquin mitte manum tuam et tange os ejus et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi (Liber Iob 2, 5)

  • et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor (Liber Iob 21, 6)

  • igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir ætate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare (Liber II Maccabaeorum 6, 18)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina