Gefunden 1135 Ergebnisse für: bellum contra Moab castra

  • si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israël in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra (Liber Numeri 9, 22)

  • fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra (Liber Numeri 10, 2)

  • sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam (Liber Numeri 10, 5)

  • si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum (Liber Numeri 10, 9)

  • moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Numeri 10, 13)

  • moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud (Liber Numeri 10, 22)

  • hæc sunt castra et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur (Liber Numeri 10, 28)

  • et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster (Liber Numeri 10, 31)

  • interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem (Liber Numeri 11, 1)

  • vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini (Liber Numeri 11, 3)

  • cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man (Liber Numeri 11, 9)

  • unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus (Liber Numeri 11, 13)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina